Source: http://www.sing365.com

Priamus
   ------Lacrimas Profundere

Cras te victurum, cras dices (Postume) semper.
Dic mihi, cras istud (Postume) quando venit?
Quam longe cras istud, ubi est? Aut unde petendum?
Numquid apud Parthos (Armeniosque) latet?
Iam cras istud habet Priami vel Nestoris annos.
Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
Cras vives? Hodie iam vivere (Postume) serum est:
ille sapit, quisquis, (Postume), vixit heri.