Source: http://www.sing365.com

Mundus Est Jocundum (Carmina Burana)
   ------Ataraxia

Tempus est jocundum, o virgines
modo cum gaudete vos juvenes!

Oh, Oh, totus floreo!
Iam amore virginali totus ardeo!
Novus, Novus amor est quo pereo!

Canta Philumena sic dulciter
et modulans auditur itus caleo

Oh, Oh, totus floreo!
Iam amore virginali totus ardeo!
Novus, Novus amor est quo pereo!

Flos et puellarum quam diligo
et rosa rosarum quam sepe videor

Oh, Oh, totus floreo!
Iam amore virginali totus ardeo!
Novus, Novus amor est quo pereo!

Mea me confortat promissio
mea me deportat negatio

Oh, Oh, totus floreo!
Iam amore virginali totus ardeo!
Novus, Novus amor est quo pereo!

Sine Philumena pro tempore
surge cantilena de pectore

Oh, Oh, totus floreo!
Iam amore virginali totus ardeo!
Novus, Novus amor est quo pereo!

Tempore brumali vir patients
animo vernali lasciviens

Oh, Oh, totus floreo!
Iam amore virginali totus ardeo!
Novus, Novus amor est quo pereo!

Mea mecum ludit virginitas
mea me detrudit simplicitas

Oh, Oh, totus floreo!
Iam amore virginali totus ardeo!
Novus, Novus amor est quo pereo!

Veni domicella cum gaudio
veni veni pulchra iam pereo

Oh, Oh, totus floreo!
Iam amore virginali totus ardeo!
Novus, Novus amor est quo pereo!

[Carmina Burana 179 - cen. XII-XIII - anonymous]