site logo

Mediaeval Baebes Musa Venit Carmine Lyrics

Last updated: 02/07/2006 10:00:00 AM

Musa venit carmine
dulci modulamine:
pariter cantemus,
ecce virent omnia,
prata, rus et nemus.

Mane garrit alaudula,
lupilulat cornicula,
iubente natura,
philomena queritur
antiqua de iactura.

Hirundo iam finsat,
cygnus dulce trinsat
memorando fata,
cuculat et cuculus
per nemora vernata.

Pulchrae canunt volucres,
nitet terrae facies
vario colore,
et in partum solvitur
redolens odore.

Late pandit tilia
frondos, ramos, folia,
thymum est sub ea,
viridi cum gramine,
in quo fit chorea.

Patet et in gramine
iocundoi rivus murmure.
locus est festivus,
ventus cum temperie
susurrat tempestivus.

Thanks to ritro1_star@hotmail.com for submitting Musa Venit Carmine Lyrics.



WRITE A REVIEW FOR THIS SONG?
(Important: Use a nickname if you don't want your name to be published) Type your review in the space below: