site logo

Qntal Hymni Nocturnales Lyrics

Last updated: 09/26/2003 10:56:24 PM

In ortum mundi sensibilis
mundus intellegibilis
coelo simul
et terra condito
de divino
iam prodit animo.

Tellus inanis, vacua
latebat aquis obsita,
ac facies
profundi gurgitis
caligabat
obductis tenebris.

Aquae fovens vivificus
iam incumbebat spiritus,
ut hinc aquae
iam tunc conciperent,
unde prolem
nunc sacram parerent.

Mundi quoque primordia
lucis venustans gratia,
dixit Deus:
"Sit lux", et facta est,
a tenebris
inde divisa est.